XXVII
librariorum vel fraudem vel negligentiam, tum propter situs ac vetustatis injuriam, longus interdum et difficilis erat, et imprimis molestus ubi unus idemque Codex multa complectebatur fragmenta, Rei vero caput mihi visum est, ut, ubi hoc ex ipso titulo non satis pateret, quam accuratissime traderem, ipsius plerumque auc- toris verbis usus, quid singuli Codices continerent, quid libri esset consilium, quae divisio. Scripturae genus semper indicavi si Co- dex charactere neskhi scriptus non erat; annum, quo Codex exa- ratus sit, anotare non neglexi.
Quod ad ordinem attinet, alium secutus sum quam cum Hama- kero tum Weijersio sequendus visus est. Catalogorum, Heymanniano antiquiorum, scriptores descripserunt Codices eo ordine ut nume- rorum tantum, quibus in pluteis signati sint, rationem haberent. Heymannus secundum argumenta Codices ordinavit, et in fine cujusque articuli eum adjecit numerum quo Codex in pluteis sig natus erat. Hamakerus1) et Weijersius) se in integro Catalogo Codicum seriem secuturos esse declaraverunt. Via est longe facil- lima; quam si secutus fuissem, fortasse jam diu antea primum volumen edere potuissem, et effugissem periculum unum alterumve Codicem omittendi; quod facillime poterat ubi Catalogum secun- dum argumenta ordinarem et aliquoties mihi accidisse jam per- spexi; quae vero omisi non, huic volumini jam adjungens Appen- dicem, commemorabo, sed Appendici, toto operi finito addendo, reservabo, ne plures sint Appendices utque omnia omissa uno tenore commemorari possint. Fateor quoque, Catalogum, secundum argumenta ordinatum, sua habere incommoda. Nam singulis opus- culis, saepe fortuito, nonnunquam vero consulto uno volumine conjunctis, seorsum sua loca sunt assignanda, uniusque corporis membra inter se divulsa describenda. Nihilominus Catalogus, se- cundum Codicum seriem dispositus, longe majora incommoda ha- bere mihi videtur; in ejusmodi enim Catalogo saepe accidit ut ejusdem operis Codices longo intervallo inter se remoti describan- tur, utque, liceat mihi hoc exemplo uti, librum, de astronomia
1) Speo. Catal., Praef. p. v et vi.
2) Orient. I, p. 306 ann. a.
الجزء 82م — ص ٣٣