سلسلة فهارس المكتبات الخطية النادرة — الصفحة ٣١٣١٨

XXVIII aut de arte medica agentem, sequatur atatim fabula Milenin at poëtici argumenti liber, librumve de De attributis, lascivum opus- culum de amore vinove. Omnia sie permiscentur; seria jococia junguntur. A tali confusione abhorrui. Hane praeterea utilitatem novum Catalogum afferre volebam, ut ex eo statim et uno absum appareat, quinam de quovis argumento in Bibliotheca nostra ex- stent libri, quot qualesque unius ejusdemque operis habeamus Co- dices, quibusram Commentariis opera ipsa illustrata sint; verbo, ut uno tenore operis quam dicunt literaturam Catalogus ostende- ret. Heymannianam seriem sequi non poteram, et quod infinitam librorum copiam non apto collocaverat loco, et quod post Hey- manni tempora multi Codices Bibliothecae accesserant. Igitur se- cundum novam seriem Codices descripsi, ordinem secutus que, rationi quam maxime consentaneum, excogitaverunt ipsi Moslimi, quemque hisce temporibus a nonnullis, Catalogum scribentibus, observatum esse laetamur. Pauca tamen mutavi; Codices v. g. de arte grammatica Lexicis, libros geographici argumenti Codicibus historicis, nou postposui, ut facere solent Orientales, sed praemisi. In singulis denique capitibus ordinem chronologicum secutus sum, Nec tamen, Catalogum secundum argumenta ordinans, numerum mutavi quem Codices in pluteis gerunt; quo facto, qui Weijersii erat metus), sine dubio magna confusio orta esset, ordoque quo- vis momento mutandus ubi novus accederet Codex; antiquos nu- meros servavi, numeris meis in parenthesi adjunctos. Eorum au- tem commodo qui hic Codicibus nostris utuntur et scire cupiunt ubinam in Catalogo singuli Codices descripti sint, prospicietur Indice, ultimo volumini adjungendo. Monendum restat, Warneri scripta, quae bene multa hic habe- mus sed quae pretio, nostro certe tempore, carent, Appendici esse reservata, majoremque secundi voluminis partem, opera poëtica, geographica et historica (Arabica certe) complectentem, paucis interjectis mensibus prodituram. Caeterum viros doctos enixe rogó ut hunc qualemcunque Ca- talogum benevole accipiant. Est enim labor, taedii interdum ple- 1) Orient. 1.1.
الجزء 82م — ص ٣٤

النص مستخرج آليًّا من صور الكتاب، وقد يقع فيه خطأ.