XXVI
nunc factum est; alii dehinc meliora dabunt. Monendum mibi rostat, me nonnullorum opusculorum. in quavis fore Bibliothece exstan. tium, exemplaria non enumerasse 1).
Ut igitur Catalogue tandem aliquando edi posset, praeter solam istem, de que dixi, exemplarium enumerationem, alis supervacunoa quae mihi videbantur omisi. Beymannianum et reliquos antiquio- res Catalogos non curavi. Auctorum vitas operumve prolixiorem desoriptionem raro dedi. Opera edita, aut jam satis bene ab aliis descripta, paucis tantum verbis commemoravi, libros citans in quibus uberior exstat descriptio, quo factum est ut nihil fere, jam ab aliis dictum, repetendum mihi fuerit. De editionibus locisve singulis editis nihil dixi; cuivis enim vel mediocriter docto talia plerumque nota sunt, jamque ab aliis sunt commemorata, nec ad Catalogum pertinere arbitror. Linguarum Orientalium peritis, ver- sione facillime carentibus, scribens, locis quos descripsi versionem non addidi; scio quidem, alios, Arabice et Persice imperitos, sed bonarum literarum amantes, Catalogos interdum legere eo consilio ut literarum Orientalium historiam inde percipiant; hi vero a tali proposito magis dehortandi sunt quam ut eorum utilitati prospi- ciatur. Nam plerumque ex Catalogis harum literarum falsissimam sibi informant imaginem, iisque bistoriam literariam, ad omnium captum accommodatam, utiliorem fore arbitror. Externum Codicum habitum raro descripsi; etenim mihi, exteras bibliothecas visitanti, saepe accidit ut ex Catalogi descriptione prorsus falsam imaginem Codicis mihi formassem. Miror virorum doctorum diligentiam, qui vel tegumenta Codicum, accuratissimene dicam an superstitiose, describant; sed laudibus bibliopegarum, aut Orientalium, aut (qui plerumque laudandi fuissent) Leidensium, celebrandis Catalogum inservire, ego certe nolui.
Satis igitur ducens annum quo quisque scriptor mortuus sit in- dicare, id studui ut, vera a falsis et suppositiciis discernens, de titulo et nominc auctoris certo constaret; qui labor, cum propter
1) Multos deinde catalogos excerpsit Doct. Houtsma et excerpere contineat. Idem sedulo fecisse Clar. W. Pertsch, Bibliothecae Gothanae praefectum, optimi ejus Ca talogi unaquaeque pagina testatur. d. G.
الجزء 82م — ص ٣٢