سلسلة فهارس المكتبات الخطية النادرة — الصفحة ٣١٠٣٤

248 ANTHOLOGIAE ECLOGAE ETC. Additae sunt quatuor paginae, longe recentiore manu scriptae, ubi narrantur ea quae Halebi acciderunt ab anno 1233 (p. Chr. 1817) usque ad annum 1235. CCCCXLVII. (Cod. 2071 Amir 348). Hic Codex 147 foliis constans inter pretiosissimos quos hic habemus adnumerandus est, sed quum primum in manus meas veniret folia tam misere permixta erant ut de vero libri titulo nihil affirmare auderem. Mox mihi patuit 4 folia nullius valoris ad librum non pertinere ), ceteraque fragmentum facere operis quamquam المحاسن والمساوى quod probabiliter inscriptum fuit talem titulum apud H. Khal. non deprehendi. Est enim liber ejus -in quo genere al في مدح الشيء وذمه generis, quod dicitur Djâhitz, Tza âlibi aliique libros composuerunt, sed neque hunc neque illum auctorem habet. Folio 113 v. enim narrat auctor annulum quemdam magno prctio a khalifa al-Mançur emptum esse et deinde haereditatis jure ad successores ejus pervenisse, ita ut nuno () i. e. aetate auctoris esset apud khalifam al-Moqtadir (295-320). Totus liber hanc aetatem confirmat, nam omnes nar- rationes ad khalifas Omaijadas vel priores Abbasidas pertinent, quorum ultimus est al-Mohtadi, et auctores qui passim laudantur omnes saeculo tertio vixerunt. De auctore autem non certus sum, nam unum tantum in locum incidi, unde de ejus nomine quid- quam affirmare possim. Fol. 131 v v. legitur narratio, quam hic describere supervacaneum est, sed cui praemissa sunt verba: S et revera historia illa versatur tempore ابی احمد بن واضح رحه al-Mohtadii († 255). Statim suspicatus sum illum us! nullum alium esse posse quam Ibn-Wâdhih qui dicitur al-Jaqubî, cujus Historias nuper ipse edidi. Aetas enim omnino convenit, neque de alio Ibn-Wâdhih historia quidquam tradit, sed fateri oportet me nullibi invenisse mentionem filii hujus. Quod suspicatus 1) 402 pages apud Landberg, Cat. 105, error typothetarum est pro 302 = 151 folia.
الجزء 82 — ص ٢٤٨

النص مستخرج آليًّا من صور الكتاب، وقد يقع فيه خطأ.