المعجم في أصحاب القاضي الإمام أبي علي الصدفي — الصفحة ٣٧٨

XI mitteret, quæ tamen Valentiæ incolis nihil profuit: in patriam reversus, ibi Aben Al-Abbar mansit usque ad annum 636, et tunc, Valentia a Christianis capta (1), in urbem Tunez cum familia migravit: benigne a Principe receptus, occupatio- nem in aula regia obtinuit, cujus tantum munus erat, sive subscriptionem in diplomatibus et epistolis regiis appo- nere: non multo tempore transacto, Abu Zacariya, cui scri- ptura orientalis magis placebat, voluit ut subscriptio diplo- matum ab Abu Al-Abbaç Algaçani apponeretur: hac de causa Aben Al-Abbar tædium concepit, et cum mandatum ei in- junctum esset epistolam scribendi, quin subscriptionem ap- poneret, non tantum mandato non paruit, sed characteribus crassioribus eam scripsit: hac inobedientia reprehensus; ca- lamum projecit, et verba protulit Principi non convenientia, quæ cum ad hujus aures pervenissent, causa fuerunt ut statim domi, sicut in carcere detineretur, usque dum Prin- ceps, quid de eo futurum esset decerneret. Dum in carcere detineretur, venia obtenta, scripsit librum in , Restitutio gratia secretariorum اعتاب الكتاب quo de katibis, qui gratia principis amissa, postea eam recuperavere, scripsit; et re quidem vera, quod alii obtinuerunt, ope narra- tionis ab eo factæ et ipse obtinuit. Principe Abu Zacariya mortuo anno 647 (16 Apr. 1249 ad 5 Apr. 1250), Al-Moçtansir ejus filius, qui in regno succe- sit, non tantum Aben Al-Abbar in gratia retinuit, sed eum wazirum nominavit: non multo post, insimulatus de compli (1) Almakkari, to. II, p. 759.
ص ٣٧٨

النص مستخرج آليًّا من صور الكتاب، وقد يقع فيه خطأ.