سلسلة فهارس المكتبات الخطية النادرة — الصفحة ٣١٣٦٩

HISTORIA. 45 DCCCLXXXIV. (Cod. 1629). Hamakeri versio Latina Keri versio Latina al-Belâdhorfi, usque ad caput 47 (quod de expugnatione Alexandriae agit). DCCCLXXXV. (Cod. 343 Warn.) is auctore Abu-'l-Qâsim Abd-ar-Rahmân ibn-Moham- med ibn-Abdallah ibn-Jusof ibn-Hobaisch [non Hobais, ut perpe- ram scripsit Hamakerus, Spec. Catal. p. 56, 57 neque Habisch, ut dedit Ahlwardt in Catal. IX, 221, vid. e. g. Ibn-al-Abbâr, Tekmileh n. 1617 (Bibl. Ar. Hisp. ed. Codera VI, ov) et Maqqarî II 49] al-Ançârî; de quo auctore, anno 584 mortuo, praeter Ca- sirii locum, jamah Hamakero (p. 57) citatum, cf. de Gayangos, History of the Mohammedan Dynasties in Spain, II, p. 312. Ex Indice Hispanorum qui in opere c. t. . (auctore Ahmed Bâbâ at-Tombocti) commemorantur, «quem Indicem, scripsit Dozy, C1 Cherbonneau debeo", patet ejus vitam in illo opere exstare. Almeriae natus est a anno 504. Liber compositus est jussu secundi principis dynastiae al- Mowahhidarum, Abu-Jaqub Jusof. Series libri Ibu-Hobaischi hic est, ut primum luculentor agat de rebellione Arabum post mortem Prophetae, bellisque intestinis quae sub Abu-Bekri initiis gesta sunt; tum de expugnatione Syriae, Aegypti, Barcae, Tripoleos et reliquae Africae, Nubiae, Cypri, Irâqi, omniumque provinciarum Imperii Persici exponat. Auctores potissimum secutus est quatuor, ut ipse in praefatione testatur: Mohammed ibn-Omar al-Waqidî in opere inscripto 8 (Liber defectionis), at-Tabarî, Saif ibn-Omar al-Asadi in et Librum de expugna- tione Syriae, cujus exemplaria, ab Ibn-Hobaischo inspecta, alia alium auctorem ferebaut 1). In annotatione, titulo subjuncta, testatur 1) Cf. libellum meum: Mémoire sur le Fotouho's-Scham attribué à Abou Ismaïl al-Baçri (Lugd. Bat. 1864), p. 3 seqq.
الجزء 83 — ص ٤٥

النص مستخرج آليًّا من صور الكتاب، وقد يقع فيه خطأ.