سلسلة فهارس المكتبات الخطية النادرة — الصفحة ٣١٣٤٩

HISTORIA. 25 secundam tantum partem Historiae Berberorum illo contineri; hanc ob causam a Gråberg de Hemsö emtus est Codex 1351, primam Historiae Berberorum partem et secundae partis initium continens. Sed hoc Codice coëmto nondum fam est ut totum habeamus opus; desideramus enim plus quam totum volumen, ut mox pate- bit. Cacterum Codex 1350 manu Africana, valde sibi constante, eleganter exaratus est, et modo ei sis assuefactus, lectu non est difficilis. Mendis scatet et haud paucis laborat lacunis, quas in suo archetypo se invenisse testatur librarius; sed absolutae sin- gularum dynastiarum historiae subjunguntur in hoc Codice tabulae genealogicae, quae in Codicibus Parisiensibus desiderari videntur. Primum volumen Codicis 1350 continet Prolegomena, quorum major pars exstat quoque in Cod. 48, qui desinit in initio сарі- -sed libra فصل في اشعار العرب وأهل الامصار لهذا العهد :.tis . t rius suum apographum non continuavit, quia Codex quem descri- bebat, pessimum offerebat textum; quod ipse testatur his verbis: وهذه القصيدة وما بعدها لما وجدنام (nie) في غاية السقم تركنا هذا المؤلف من أولـة كتابته وبهم يتم هذا الكتاب وكذلك جميع هذا المؤلف الى اخره في غاية السقم وعدم الصحة من كاتب نسخة الاصل فلا حول ولا قوة الا بالله Parvus Codex 1145 incipit a capite, quod Sacyus in primo Chrestomathiae volumine edidit. Sunt 37 paginae, currente calamo et punctis diacriticis saepe omissis exaratae. Secundum volumen Codicis 1350 primum de variis nationibus harumque origine agit; tum de historia Arabum ante Mohamme- الخبر من ملوك بابل,dem, cui intermiscetur historia Abrahami الجرامقة النبط والسريانيين وملوك الموصل ونينوى من - ر من deinde de historia Coptorum, Israëlitarum, Jesu Christi, ejus discipulorum et sectarum Christianarum, Persarum, Graecorum, Romanorum, Imperatorum Byzantinorum et Gothorum (imprimis Wisigothorum in Hispania). Tum transit scriptor (fol. 151 v.) ad Omaijadas, quorum historia hoc volumine absolvitur. Observandum igitur est, partem illam de Mohammede et de quatuor primis khalifis 4
الجزء 83 — ص ٢٥

النص مستخرج آليًّا من صور الكتاب، وقد يقع فيه خطأ.