XXIII
titulum secundi tribuit. Codex 67 continet Ibn-Adhârii Histo- riam Africae et Hispaniae, cui titulus al-Bajano-'l-mogrib, quem librum totum edidi. Hoogvlietus nihil praeter haec: »Ab initio et fine mutilus, quare et titulum et auctoris nomen ignoro." Ex is tiusmodi notis qui Catalogum confecturus est nullo modo adjuvari, vel me tacente intelligitur. Ut brevi dicam, adjutorum labor, Hoog- vlieti notis de Codicibus Turcicis exceptis, parvam mihi attulit utilitatem, laboremque meum raro sublevavit.
Alium laborem inchoavit Weijersius, ad Catalogum non prorsus necessarium, eumque Catalogo inserere volebat. »Novum Catalo- gum nostrum", ipsius Weijersii utor verbis 1), eam quoque utilita tem perfectissimum in modum afferre" cupiebat, »ut singuli libri. ubinam alibi inveniantur lectorom doceat"; adversaria igitur in Hadji-Khalifae Lexicon bibliographicum componere instituit, prae- clarum et perenne patientiae et indefessi laboris monumentum, cui longe majus tempus quam ipsi Catalogo impendit. Excerpsit aliarum bibliothecarum catalogos cum editos tum manu scriptos, et de quovis ad Arabum, Persarum et Turcarum litteras perti- nente libro annotavit van reverâ eum in Europâ inveniri ex ullo unquam Indice comperisset, et, si comperisset, ubinam servare- tur, uno tantum in loco an in pluribus, unumne in singulis Bi- bliothecis an plura exempla 2);" editiones praeterea operum lo- cosque, in anthologiis aliisque id genus libris editos, commemo- ravit. Postremum consilium a Catalogo alienum esse arbitror, et ejusmodi notas bibliothecis Orientalibus, qualem Zenkerus edidit, reservandas esse censeo. Alterum vero institutum utilissimum est, sed vereor ut nondum tempus sit illud faciendi; »perfectissimum" certe in modum" tale institutum perfici non posse, docent doc- torum editorum multa exempla, quibus, postquam Codices libri edendi summa cum cura conquisiverant, saepe accidit ut, libro. jam edito, Codicem antea iconitum aut in privata aut in pu blica bibliotheca asservari nuntiaretur. Provocare possum ad Clum Wüstenfeld, quem, ubi ante hos paucos menses celebratissimum
1) Orient. I, p. 308. 2) Orient. I, p. 305.
الجزء 82م — ص ٢٩