XX
nisi ultimam quasi manum et limam deesse. Spe frustratus sum: ad Catalogum condendum, qualem volebam et cogitabam, haud ita multa facta esse inven. Quod ut pateat, declaraho quid ante me factum sit et quale meum fuerit consilium.
Duo imprimis volui: primum, ut ex Catalogo luculenter pateroi quid singuli Codices continerent; alterum, ut dudum inchoatus ille ei jam ante triginta annos promissus liber tandem ederetur ; quod ut fieri posset, supervacanea omittenda erant; alioquin erim nostro Catalogo id accideret quod aliarum bibliothecarum catalogis accidere vehementer dolemus; ubi enim de catalogo agitur, haud raro oratione tantum benefici sunt viri docti; stat nominis umbra..
Hamakerus in Specimine id potissimum egit, ut scriptorum vitas ex ineditis vulgaret auctoribus, versione et annotatione adjectis. Utilissimum sane institutum, quod Hamakerus docte, co- piose, admirabiliter, ipsorum librorum descriptione non neglecta, exsecutus est, sed Catalogo minus accommodatum, quem biblio- graphici, non biographici argumenti esse jure postules. Nam vitae auctorum potius scriptionibus de historia literaria reservandae sunt, quarum locum tenere catalogi nec debent nec possunt; nimis enim frequentes catalogis insertae, locum librorum descriptioni praeri- piunt, quod factum esse dolemus in Hamakeri amplo 250 pagina- rum volumine, quo 21 tantum describuntur opera. Fieri etiam non potuit quin in scriptorum vitis ex Codicibus Arabicis edendis Hamakerus saepe erraret, quandoquidem pauci tantum iique men- dosi ei ad manum erant Codices. Nunc eaedem illae vitae, v. g. quae ab Hamakero ex Ibn-Khallicâne descriptae sunt, ab aliis viris doctis, totum Ibn-Khallicânis opus publici juris facientibus, ex longe pluribus et inter hos melioribus Codicibus editae sunt; quo factum est ut magna pars Speciminis, a viro egregio con- scripti, jam nunc, haud ita multis annis elapsis, nullam fere am- plius praebeat utilitatem.
Diversam rationem, eamque Catalogo magis accommodatam, secutus est Hamakerus in scriptione de Codice primo, qua fuse et copiose explicuit quid ipse liber contineat; quam, ut hujus voluminis maximum sit ornamentum, nune primum edidi. Verum quod de priori ratione valet, valet etiam de hac egregie, mag-
الجزء 82م — ص ٢٦