سلسلة فهارس المكتبات الخطية النادرة — الصفحة ٣١٣٠١

XI Levinus Warner Golii erat discipulus. Anno 1644 Constanti- nopolin profectus est ), et quum anno 1655 Ordinum Generalium Minister Constantinopolitanus mortuus esset, cui nomen Gisberti, ei successit Warnerus, »vir doctus, in ea urbe degens ut linguas Orientales addiscerot" ). Quo modo singulos Codices nactus sit Warnerus declarare non possum, nam nihil hac de re annotatum reperi "); emisse illos videtur a bibliopolis Constantinopolitanis ; qua in re our indefessa diligentia versatum fuisse, nec sumtibus pepercisse ut exquisitam et splendidam supellectilem sibi compa- raret, ex ipsa collectione satis superque patet, neminemque harum literarum peritura fugit. Optime autem de nostra Bibliotheca et de literis Orientalibus meritus est vir ille pie semper colendus, qui omnes Codices suos Orientales Bibliothecae Lugduno-Batavao reliquit. Libri hic jam aderant ineunte anno 1669 4). Sic igitur saeculo decimo septimo, sexaginta annorum spatio, fere mille et ducenta volumina Orientalia, praeter Codices He- braeos, in Bibliothecam illata sunt cum Golii diligentia, tum Scaligeri et Warneri liberalitate, »quos si in tot tantisque the- sauris Academiae nostrae vindicandis pari studio atque industria secuti essent posteri; nae illa, quam aequi harum rerum arbitri jam inter paucas magnam esse censent, eadem hoc tempore om- nium omnino Regina Bibliothecarum Orientalium sine ulla dubi- 1) Vide Praefationem ad Warneri opus c. t. Proverbiorum et sententiarum Persi- carum centuria, anno 1644 editum, quo etiam prodiit Levini Warneri epistola vale- dictoria in qua inter alia de Stylo Historiae Timuri. Scripta est ad quinque jave- nes, qui in addiscendis linguis Orientalibus Warneri opera usi erant, et libello adjuncta est Joannis Schildii ode propemptioa ad Levinum Warnerum, iter Con- stantinopolitanum ingressurum." G Gronovius (p. 24) Golium Warneri absentiam incredibili contentione ac labore propugnasse et nullas pro ea sollicitudines refugisse" affirmat. 2) Sunt verba Aitzemae, Saken van staet en oorlogh, III, p. 1172. 3) Unum et alterum de origine Codicum reperit Doct. Houtsma 1. o. p. 107 seqq., inter alia, nonnullos oriundos esse e bibliotheca celeberrimi bibliographi Hadjî- Khalifa. Plurimos Codices olim fuisse e libris J. van Hill, Warneri fere aequalis, notum est, sed quis hio fuerit et ubi Codices acquisiverit adhuc latet. Vid. Juyn- bollii annotatio ad Catal. Codd. Hebr. p. XII seqq. et Houtsma 1.1. Ipsius Warneri vitam paucis illustravit Doct. W. N. du Rieu in prologo ad Levini Warneri de rebus Turcicus epistolae ineditae," quas edidit anno 1883. d. G. 4) Resolutien van Curatoren, 1669.
الجزء 82م — ص ١٧

النص مستخرج آليًّا من صور الكتاب، وقد يقع فيه خطأ.