PROLOGUS AD EDITIONEM PRIOREM.
>>Bibliothecae Codicum Orientalium Lugduno-Batavae praestantia inter Belgas exterasque nationes ab aevo summis laudibus celebrata est, eaque ab omnibus eruditis inter maxima hujus Academiae or- namenta merito censetur. Nam licet illam nonnullis illustrissimis Bibliothecis, Parisiensi, Oxoniensi aliisque librorum numero infe- riorem esse fateamur; at Codicum tamen et veterum et rarissimo- ru, et in omni denique disciplinarum genere summo cum studio conquisitrum varietate adeo instructa est, ut hac in parte, quae istam superent, nullae, quae aequent, paucae esse videantur” 1).
Singulorum horum Codicum historia deficientibus documentis adeo obscura est, ut, quum plurimorum fata prorsus ignorentur, perpauca tantum, ad unum alterumve Codicem spectantia, enarrari possint. Haec tamen quamvis pauca, maximam partem ex epistolis Golianis desumta, pretio suo non prorsus carere arbitror, et gra- tius literarum Orientalium cultoribus fore suspicor, si fragmentaria quaedam quam si nihil accipiant. De Hebraeis Codicibus, in Bi- bliotheca seorsum positis, non agam; horum enim Catalogum con- ficere nec Hamakero, nec Weijersio, nec mihi propositum fuit; quem laborem, absoluto reliquorum Orientalium Codicum Catalogo, docto Judaeo demandari, quod jam suasit Weijersius, utilissimum erit 2).
Codices Orientales, in Bibliothecam primi illati, sunt ex Legato
1) Sunt verba Hamakeri initio Praefationis Speciminis Catalogi.
2) Anno 1854 Jayaboll, Interpres legati Warneriani, Curatoribus commendavit hunc laborem committere viro doctissimo M. Steinschneider. Catalogus ab eo factus prodiit anno 1658. d. G.
الجزء 82م — ص ٧