302
ANTHOLOGIAE ECLOGAE ETC.
CCCCLXXXVIII. (Cod. 1069 Warn.)
Idem opus. Etiam hic Codex multis vocalibus instructus et antiquus est, sed anni nota caret, nam primum et ultimum folium recentiori manu scripta sunt.
Alia exempl.: Mus. Brit. 771; Berol. (Ahlw.) 1132.
OCCCLXXXIX. (Cod. 426 Warn.)
66
>
3.03.
-auctore Abu-Abdallah Moham تحفة العروس، ونرقة النفوس .
med ibn-Ahmed at-Tidjani, qui ineunte octavo Hidjrae saeculo floruit.
In libro c. t. Scriptorum Arabum loci de Abbadidis (II, p. 139 sq.), ubi locum ex capite ultimo hujus operis edidit, scripsit Dozy: » Tohfato-'l-arus agit de mulieribus, de matrimonio deque omnibus quae cum his coniuncta sunt; quam uberrimam materiam auctor 25 capitibus magna cum doctrina tractavit; solent enim Arabes leviora quae vocamus docte et graviter tractare. Non quidem hic liber ex iis est, quos in Europa mater filiae legendos traderet, nam aphrodisiaca sine ulla reticentia in illo fuse et copiose exponuntur; attamen complura continet quibus Arabum mores egregie illustrantur; innumeras quoque historias ex veterum libris desumtas, quos semper accurate citat compilator, et ex quibus haud pauci nunc deperditi sunt. At aliqua ex parte de libri pretio judicare poterit lector ex libro qui nuper [scribebat haec anno 1848], lapide excusus, prodiit '), et in quo tria libri nostri capita, primum, septimum et octavum, edita sunt, si nempe illius libri incomta et foeda scriptura, quae scripturae pessimorum et recentissimorum Codicum Africanorum similis est, non deter- reatur, et haud pauca menda corrigere non fastidiat." Codex (117 folia) anno 889 nitide exaratus est.
1) Touh'afat el-arous ou le cadeau des époux, trois chapitres sur les femmes et le mariage, par le Cheikh Mohammed ben-Ahmed el-Tidjani, Paris et Alger, chez Hachette, 1848.
الجزء 82 — ص ٣٠٢