سلسلة فهارس المكتبات الخطية النادرة — الصفحة ٣٠٨٦٤

78 PHILOLOGIA. a quo eum Raphelengius accepit. Libro usi sunt cum Scaliger ad Thesaurum Linguae Arabicae (vid. infra) componendum, tum Raphelengius, cujus Lexicon Arabicum anno 1619 Leidae prodiit. In hujus libri Praefatione affirmat Raphelengius, boc Glossarinu >>ante annos octingentos plus minus descriptum fuisse"; Scaliger »ante DC plus minus annos scriptum" annotat, sed revera saeculo 12mc exaratus esse videtur Codex, nec multo antiquius videtur esse ipsum opus. Vid. Dozyi praefatio ad »Supplément aux dicti- onnaires arabes", p. Vill seq., qui de valore hujus Glossarii multis exposuit. Ducange alio ejus Codice usus est, qui ubi asservetur, nondum indagari potuit. Prima Codicis folia lacera sunt. In ejus fine complura occur- runt, plerumque imperfecta, quae cum Glossario nihil commuge habent, sed eadem scripta sunt manu, in quibus est Epistola Hieronymi de signo. e. NOMINA RELATIVA. CXXXII. (Cod. 334 (8) Warn. p. 241-326). 66 التقط والضبط الخط، المُتَمَادَلَة في كتابُ الأَنْسَابِ الْمُتَّفِقَة فِي quem librum Abu-l-Fadhl Mohammed ibn-Tâhir ibn-Ali Hieroso- lymitanus, vulgo Ibn-al-Qaisaránî dictus († 507), dictavit disci- pulo suo cui nomen Abu-Nagr Omar ibn-Mohammed al-Laftawâni, qui eum deinceps cuidam suo discipulo dictavit. Librum anno 1865 edidit P. de Jong nostro Codice usus, apud quem uberiorem descriptionem cum nostri Cod. tum Berolinensis lector conferat. CXXXIII. (Cod. 334 (4) Warn. p. 327–357). Appendix ad librum de quo diximus, auctore Abu-Musâ Mo- hammed ibn-abi-Bakr Ispahanensi († 581), quem de Jong edidit ad calcem editionis Ibn-al-Qaisarânti p. Mv-f.
الجزء 82 — ص ٧٨

النص مستخرج آليًّا من صور الكتاب، وقد يقع فيه خطأ.